433
DEDICATORIA.
foecunditatem damus, sic ut artis ope, in rerum
natura, ferè alteram naturam efficere uideamur.
Quo quid, in his caducis rebus, humano potest
ingenio iucundius accidere? Quamobre non est
mirum, si eam excoluerint nobiliora hominum
ingenia: si ea uel remotißimis gentibus placuit:
Costat enim, etiam apud huius orbis extremos,
Indos orientales, hanc artem diligenter exco¬
li, quippe qui è Palmae, seu Nucis Indicae, inci¬
sis ramis, liquorem effluentem, quem Suram
appellant, aquae ardentis more, destillent, re¬
fertque stillatitius hicliquor, aqua ardentem,
sic ut madens ea pannus, ardeat, caeterisque sit ar¬
dentis aquae qualitatibus praeditus. Huius ope
artis, ea, quae naturae humanae inimica ab ipsa
uniuersitatis natura, constituta sunt adeò in¬
ter se conciliantur, ut maximè iuuent, uidea¬
turque ob id aliquo modo ab arte natura, aut
superari, aut mutari. Quid enim ut unum ex
innumeris referam, chalcantho, magis aduer¬
sum naturae hominis est? nam uomitum ciet,
& Galenus, penitùs illi contrarium scribit, eaque
ratione improbat stomachica quadam reme¬
dia, quae minimè omnium, inter reliquas cor¬
poris partes, stomachum, ob praecellentem sen¬
sum, ferre asserit, ac potiùs, magnopere affli¬
gere, etiamsi quidpiam cum alijs, stomacho
alio¬
):( 3