433
EPISTOLA
alioqui commodis, pharmacis, mixtum, prae¬
beatur: stillatitium tamen eius oleum, hac ar¬
te, paratum, non solùm minimè stomacho no¬
cet, uerùm mirificè illum iuuat, egregiè robo¬
rat, languentemque ac penè mortuum cibi appe¬
titum excitat, arcet humorum putredinem,
efficitque alia sanè plura, quae maximam huius
artis stillatitiae praestantia optimè patefaciunt.
Quanquam autem eam, ueteres Graecos Phi¬
losophos nouisse nequaquam puto, non iuerim
tamen inficias, quin magnus ille Aristoteles,
naturae monstrum, qua fuit ingenij magnitu¬
dine, olfecerit, cùm aquam ardentem signifi¬
care uideatur, de mari in Meteoris scribens,
aitque uinum, & omnes humores, quicunque;
cùm in uaporem mutati, iterum in humidum
consistunt, aquam fieri. Quod uerò id etiam
ex problematum libro nonnulli patere existi¬
ment, non est forsan absque magna dubitatio¬
ne: licet enim, docens ibi Aristoteles, mare deu¬
ri posse: quia salsum, atque ob id oleosum: cùm è
sale oleum depromatur, uideatur Destilla¬
tionem tetigisse, quòd dicant, oleum è sale non
nisi Destillatione extrahi posse: id tamen non
omnes fortè concederent, dicerentque educi è
sale oleum: quia uel ab eo resudet, ui ignis, spo¬
téue: quod paulò inferiùs uidetur innuere:
uel