433
EPIST. DEDIC.
dio in eo insudes, FRANCIS CE, itaque
gregiè in illius uestigijs insistas, ut aequare ha¬
ctenus maximu patrencredaris: in posterum au¬
tem eam de te spen excitaris, ut de illa, ne uidear
assentari: silendum putem, meritò, quod initio
scripsi, opus hoc de DESTILLATIONE,
dicandum tibi à me fuit. Celsitudinem tuam
etiam, atque etiam rogatam uelim, haec ut acci¬
pere ne dedignetur. Neque uerò quasi noui quid¬
quam incognitiue tibi afferant: ab hac enim te¬
meritate procul absum: sed quia, ut uerbis utar
Boëtij, mei quoque Operis mihi ratio constabit,
si quae ex sapientiae doctrinis elicui, sapientissi¬
mi iudicio comprobentur, fierique idcirco forsan
poterit, ut ad haec rursus diligentiùs incumba¬
mus. Rauennae 14. Cal. Decemb. 1581.
IVLII MORISII RAVENNATIS,
ACADEMICI INNOMINATI PARMEN.
In librum de Destillatione Hieronymi
Rubei, Academici item In¬
nominati.
INVICTA, qui ataui tractarunt bellica, dextra:
Illustres animae, magnanimumque genus:
Nouêre ut RVBEI, medica haec monimenta, nepotis,
Queis destillantis dogma dat artis, aiunt.
Perge salutari laudes acquirere ab arte.
Restituant Phoebo, Martia tela, uices,
Perge nepo:: neque enim fuerit seruasse iacentes,
Virtus, Grynaei, quàm Thracis arte, minor.
HIERO¬