433
1
HIERONYMI RV¬
BEI RAVENN. DE
DESTILLATIONE,
Sectio prima.
Quid sit Destillatio, & cur hoc potissimùm nomine
uocetur. Cap. I.
QVI aquas, ui ignis ex her¬
bis, rebusque alijs, elato in
sublime halitu eductas, De
stillatas appellarunt, easque
hoc modo extrahere, De¬
stillare dixerunt, ij procul¬
dubiò miro ingenio homi¬
nes sapientesque admodum mihi uidentur. Nam
rerum naturam optimè contemplati sunt, quan¬
do earum Destillationum instar, quas homi¬
nes patimur, Graecis uulgò [GR]κατάῤῥους[/GR] dictas,
harum aquarum liquores eliciuntur. Cum enim
humor à capite ad inferiores partes defluit,
ad pectus praesertim catarrhus propriè, id au¬
tem est, Destillatio, uocatur, à temperamento
cerebri frigidiore, cuius est pituitam coacer¬
uare, ut 3. de caus. sympt. Galenus docet, cap.
4. His accedit capitis situs, in sublimi locati,
& inferiorum partium caliditas, quae multos in
caput halitus expellit. Quod autem ad cere¬
brum frigidius ascendit, non digeritur, non co¬
quitur, uti Galenus 3. Aphoris. 12. docet. Co¬
guntur
A