433
2 HIERONYMI RVBEI
guntur itaque halitus ipsi, quemadmodum in
elembico, id quod ascendit ad ipsum, ex cu¬
curbita, ut uerbis utar Auicennae, cum de catar¬
rho loquitur. Miro igitur ingenio uiri fuêre,
qui hunc eliciendarum aquarum modum in¬
uenerunt, & appellarunt, naturae arcana ac
mysteria optimè imitati. Neque solùm in homi¬
ne, id autem est, in paruo mundo, ut illum uo¬
cat Aristoteles octauo Physicorum, sed in ma¬
gno, ubi ex halitibus in sublime ad mediam
aëris regionem, calore Solis, raptis, eiusque re¬
gionis frigiditate densioribus factis, in aquamque
uersis, imbres fiunt. Quam ob rem etiam pa¬
tet magno iudicio, pileum rostratum, cucur¬
bitae collo, impositum ab illis fuisse, tum quod
longiùs ibi à calore abest, tum quod plures ha¬
litus, faciliùs, uehementiusque recipere eo loci
potest, quam si in latere fuisset collocatus.
Haud secus quam in hominibus, capitis situs,
plurimùm faciat, ad excipiendos uapores: sic
ut ijs, qui destillationibus laborant, quod ad
rem hanc attinet, multo utilius sit, capite in¬
clinato, ut pulcherrimè Auicenna docet, pul¬
uinarique decliui dormire, quam erecto, & sub¬
limi, quod hanc, quae in elembico uidetur,
conformationem, satis confirmat; Faciliùs
nim uti diximus, uehementiusque ac celeriùs,
rectus, ac sublimis pileus, cucurbitae imposi¬
tus, repletur. Idipsum testatur Aristoteles Se¬
ctione decima, Probl. 53. dum quaerit. Cur
animan¬