433
DE DESTILLAT. SECTIO I. 3
animantium, homo maximè soleat sternuta¬
re. Quoniam, inquit, grauedine etiam maxi¬
tentatur: cuius rei causa est, quod calor,
qui circa cor est, sursumque sua natura effertur,
caeteris animantibus in armos se effert: Vnde
per refractionem disiectus, partim ceruicem,
caputque petit, partim in spinam, lumbosque
defertur: hęc enim linea recta, iuxtaque basim
sita omnia sunt. Homini uerò, quòd erecta
base se in sublime, modo stirpium, attollit,
euenit, ut caloris elatio plurima, & uehemen¬
tissima caput adeat. Quoties itaque accidit,
ut caput humescat, refrigereturque extrinse¬
cus, amplius quàm satis sit, efficitur, ut calor,
qui & alimentum habet, & se in partem inte¬
riorem contrahit, nimirum crescat, crescens,
sese in caput, meatusque capitis efferat, quo
humores praetenues, crudique sectantes, im¬
plent meatus, destillationesque faciunt. Cùm
enim calor directo tramite se ad cerebrum us¬
que extulerit, eique ipsi impegerit, ad nares re¬
flectitur, eo quoniam meatus illac foras de
cerebro pertendant. Caeterorum autem ani¬
mantium, aues maximè grauedinem senti¬
unt, quòd formam corporis maximè similem
hominibus gerunt. Verùm minus, quàm
homines afficiuntur: quoniam caput ma¬
gna ex parte deorsum tenent, ut quae uictum
abs terra petere soleant. Haec ibi sparsim Ari¬
stoteles, quibus egregiè destillandi modum
describere
A 2