433
4 HIERONYMI RVBEI
describere uidetur, sic ut haec ars appositè sit
naturae imitatrix; neque solùm in paruo mun¬
do, sed & in magno, ut diximus. Et licet in eo
differant, quod sol calefaciens, superius sit:
ignis uerò in destillationibus adhibeatur in¬
ferius, minima tamen haec est diuersitas, cùm
agens immediatum, ipsa scilicet caliditas,
bique tota sit materia diffusa, halitusque in subli¬
me emittat. Est itaque destillatio, de qua ora¬
tionem instituimus, liquoris aquei, seu partis
humidioris in halitus à calore extenuatio, at¬
que sublatio, & ob frigiditatem aëris in aquam
conuersio. Hanc Graeci ab eo quod est stilla¬
re, id autem est, σάτιν, κατασταγμὸν dixêre. Arabes,
quique eos sequuti sunt, complures, nonnun¬
quâm appellarunt, sublimationem, nomine
latiori, quòd in sublime uapores ferantur, sed
haud ita fortassis proprio. Nam aliud operis
genus est à destillatione, sublimatio, in qua
in altum quidem uapores à rebus siccis tol¬
luntur; sed non ut in aquam degenerent; ue¬
rùm ut sicciores, puriores, splendidioresque fiant,
adhaerentque ad uasis latera & operculum: Neque
enim quòd ad sublimationem propriè uoca¬
tam pertinet, rostrato pileo opus est, nisi sit
colligendi aquam animus, quae exudauerit.
Itaque ut res a terreis, aqueisque partibus se¬
parentur, siccioresque fiant, sublimantur;
cùm destillatio, contra, in aquam fluentemue
liquorem eas adducat. Ioannes Baptista Mon¬
tanus