433
DE DESTILLAT. SECTIO I. 5
tanus ciuis primarius Veronensis, Medicus
clarissimus nunquam satis laudatus; qui om¬
nem generationem, & corruptionem fieri per
sublimationem scribit, libro de Vrinis, suo
quodam modo accepisse sublimationem: id
autem est destillationem, uidetur, cùm nihil
aliud esse uult, quàm eductionem humidi à
calore, generarique asserit omnia, cùm calor ex¬
trahit humidum utile, calorque benignus est,
sic ut coctione idagat, tunc enim quod edu¬
citur humidum, generationi utile est; Quod si
calor sit acrior, naturaeque minimè consentiat,
humidum quod educitur, est crudum, cum ae¬
reae, igneaeque partes euolent, relictis aqueis
incoctis, ac terreis: sed haec nisi rectè intelligan¬
tur, parere difficultatem possent, cùm uidea¬
mus in aceto, multisque praeterea rebus cùm
destillantur, ui benigni caloris, aqueas tantum
partes educi, praesertim cùm in generatione
non separentur partes, sed in corruptione.
Huc accedit, quòd generatio, si propriè eam
accipiams, cum mutatio sit totius in totu, nullo
sensibili manente, ut subiecto, hanc humidi
eductionem, quae tempore agitur, non inclu¬
dat; Sin alterationem quoque intelligamus,
ipsamque coctionem, quae antecedit, in ipsa
coctione non educitur humidum, sed in cor¬
ruptione, in qua scribit 4. Meteor. Aristotel.
educi humidum utile, ac naturale à calore na¬
turali exeunte. Quod si opposita fieri opposi¬
to mo¬
A 3