433
DE DESTILLAT. SECTIO I. 7
Gentilis Fulginas, explicans Auicennę caput,
dispositionibus aquę: Fen. 2. lib. i. scribit; sub¬
limationem esse, qua nos destillationem appella¬
mus; Destillationem uerò, cum per angusta fora¬
mina, ut per filtrum, aut arenam in aquis cisternarum
aliquid percolamus: Haec enim procul à uero
absunt; quanqua neque Gentilis ex animi sententia
asserere id uidetur, ac potiùs ut locum illum tantum
explicet, ita scribere: quod an sit ad mentem
uicennae, alterius negocij est disputare.
Quaedestillari possint. Cap. II.
Ex his autem quae diximus, facilè patet,
quaenam sint ea, quę destillari possint: cum
enim sit destillatio, liquoris aquei, seu rei
humidioris in uapores extenuatio, & in aquam
conuersio, satis costat ea destillari posse, quę¬
cumque halitus emittunt, & cogi possunt in aqua.
At uidetur hic negocium facere Arist. 4. Me¬
teor.t. c. 47. ubi de exhalabilibus disputat, con¬
stituitque discrimen inter ea, quae exhalant, &
quę euaporant: nam exhalant, quę à calido con¬
burente fumum emittunt, in quo siccę, & humi¬
partes ita coniunctę sunt, ut non tanquam duo,
sed ut unum, calido subijciantur, & diuelli
una pars ab altera non queat: quamobrem hu¬
iusmodi fumus, neque madefacit, ob siccum com¬
hustum sibi iunctum; neque in spiritum uertitur cum
distrahatur, dissipeturque, sed magis inficit:
quod in fumo lignorum uidetur, qui, ut Al¬
bertus
A 4