433
8 HIERONYMI RVBEI
bertus Magnus egregiè docet, ob siccum ter¬
reum adustum, atro inficit colore; adhęret au¬
tem ob humidum, quod tamen cùm exiguum sit,
nequaquam continuus est, & durior apparet,
nisi ab unctuoso educatur; tunc enim nidorem
appellant, quemadmodum è pingui fuliginem:
& licet Petrus Pomponatius, clari Philoso¬
phus nominis, in quartum Meteororum du¬
bitans, se nescire dicat, pingui, & unctuoso
quid intersit, ea tamen facilè mihi uidetur dif¬
ferentia posse colligi ab Aristotele eo loco,
bi paulò inferiùs, picem, ceram, thus, & quae¬
cunque picem habent, pinguia uocat; oleum au¬
tem, & quaecunque oleosa sunt, unctuosa. Vide¬
tur itaque ex his, quae asserit Arist. cognosci, li¬
gna, ossa, oleum, oleagina, ceram, thus, & hu¬
iusmodi destillari non posse, cùm horum fu¬
mi non madescant, sed in aërem extenuentur,
nec possint in aquam cogi; oleum enim ut ibi¬
dem inquit Arist. non incrassatur, neque elixa¬
tur: quia non est uaporabile, sed exhalabile;
imò neque uinum poterit destillari, praeser¬
tim dulce, cùm non euaporet, sed exhalet, &
pingue sit; non enim est uinoso sapore praedi¬
tum, quamobrem neque inebriat; quod etiam
idem testatur Aristot. 3. Probl. 13. 27. Ad haec
cùm dicat 4. Meteor. 52. Ferrum, myrrham,
thus, & omnia, quae lachrymae appellantur,
terrea esse; quae autem talia sunt, aut ex¬
halant, aut nequaquam liquantur; fiet ut
frustra