433
18 HIERONYMI RVBEI
uerti. Si uerò aliquid medium fuerit, primum quidem
olla constituitur, quàm ignis ferit caliditas,
ea in olla collocatur cucurbita, circa quam me¬
dium illud, de quo nunc loquimur, adhibetur;
& quandoque elimata scobs est ferri, aut chaly
bis, nonnunquam arena, quibus duobus magna¬
uis caliditatis seruatur. Sunt qui fimo cucur¬
bitam obruant, sic tamen, ut rostratum pileum emi¬
neat aëreque ambiatur: & caliditatem hanc, per¬
inde ac humano temperamento propiorem, suprà
quam dici potest, laudant. Verum ut improbari
non potest, mea sententia, hic destillandi mo¬
dus, ita melius, ac delicatius fieri destillatio
cum possit, hunc libenter praeterierim; neque ta¬
men ea ratione, quod, ut Michaël Sauonarola, &
eum secutus Syluius putauit, teter fimi odor,
eorum quae destillant, spiritus inficiat, &
quam impuriorem reddat; non enim pene¬
trare uitrum potest. Alij fimum cum calce in
olla ponunt, ignemque subtus adhibent; sae¬
piùs autem cinere utimur, & aqua, & plerumque
solo aquae uapore; atque ut illa per cineres, ita
haec calentis aquae balneo, seu balneo Mariae
destillatio appellatur, quam adhibere consue¬
uimus, in ijs, quae leuiori igne indigent,
quòd facile exolubiles, & in halitum dege¬
nerantes, tenuioresque partes habeant, de¬
licatisque admodum conuenit, cum nec tetri odo¬
res è fumo atque igne percipiantur. Appellant
autem balneum Mariae, ignem primi gradus; Ci¬
neres,