433
DE DESTILLAT. SECTIO I. 19
neres, secundi; Arenę, seu sabuli, tertij gradus
atque ubique rimas uasorum esse optimè luto, seu
glutine obductas necesse est, ne destillantis rei
spiritus euolent. Matthiolus cum aqua balnei, a¬
renae etiam nonnihil admiscebat, ut quasi medis
esset calor; & in huiusmodi destillatione du¬
plicem liquorem excipi posse ait, primum dilu¬
tiore, alterum rubentiorem. Disputat quoque Ioan¬
nes Manardus Ferrariensis medicus, & eum
imitatus Fuchsius, unicè cauedum in succis stil¬
latitijs eliciendis, ne eis uasculi fundus, in quo
stirpes cotinentur, aquam in cacabo bullientem
attingat, sed solo uapore ab ea eleuato inca¬
lescat. Verum ipse non possum, Manardi, uiri, ge¬
neris nobilitate, & rei medicę cognitione cla¬
rissimi; sententię omninò subscribere, ut qui,
unà cum Petro Andrea Matthiolo, iudicem, non
esse semper ea exquisita ratione proceden¬
dum in herbis destillandis, quòd certo sciam, nihil
referrè, quando etiam uasculum herbas reci¬
piens, in aquam maiori in uase bullientem, im¬
mergatur. Nam etsi aquae quas illi uolunt ex her¬
bis uapore tantum ab aqua bulliente eleuato, ex¬
trahi, cęteris pręstantiores haberi possint: ta¬
mem quae ex herbis eliciutur, uasculo imposi¬
tis, quod aqua bulliens circumluat, parum certè,
aut ferè nihil illis bonitate cedunt: quod mihi,
uti etiam Matthiolo, compertum est in ijs aquis,
quas sępissimè libuit utroque modo elicere, &
experiri. Attamen aliquis illud discrimen
esse
B 2