433
34 HIERONYMI RVBEI
circo autem infusio praestat, quòd in decoctio¬
ne, ac destillatione, tenuiores quaedam & ca¬
lidiores partes, quibus uis deiectoria insidet,
in auras abeunt, adeò ut uel ipsum Scamonium,
cum alioqui ualidissimum sit medicamentum,
quod purgat trahens, Turpetum item, & Aga¬
ricum, & huiusmodi reliqua, si paulò plus co¬
quantur, uim deiectoriam egregiè remittant.
Quamobrem Conciliator Differentia 146. ex
causis unam, cur medicamenta huius gene¬
ris decoquamus, esse ait, ut deiectoria medi¬
camenti uis refrangatur. Itaque in ijs medica¬
mentis, quorum est uis deiectoria in superfi¬
cie, cuiusue rariores partes sunt, nihil macera¬
tione melius, ut aluum deijciant. Destillatio
& decoctio minus possunt, uel eo argumen¬
to, quòd cum rosarum dilutum egregie aluum
cieat, liquor stillatitius nihil ea in re possit:
Quanquam cùm res urget, Rhabarbarum cum
spica, aut schaenantho in duplici uase, aquae
calentis balneo decoctum, praeclarè satis fe¬
cisse noui. Cùm alterationem poscimus; id
autem est, uirium alicuius plantae, quandam
quasi translationem, Decoctio pręstat omni¬
bus, praeterquam in ijs, quę suprà à nobis enu¬
merata sunt, cùm de Destillatione loquere¬
mur. Ad haec etiam illa accedunt medicamen¬
ta, quae oculis imponimus, in quibus stillati¬
tios liquores praestare decoctis ac dilutis non
est dubium uel eo exemplo, quòd cum Gale¬
nus