433
DE DESTILLAT. SECTIO I. 49
bit 11. Method. cap. 8. mutatio totius putre¬
scentis corporis substantiae, ad corruptelam,
à calido externo: quae definitio longè praesta¬
re Aristotelicae creditur, quòd per ipsam rei
formam sit descripta: non enim est putredo
propriè caliditatis naturalis, sed ipsius rei sub¬
stantiae corruptio aut interitus, [GR]φθόραμ[/GR] Graeci
dicunt: Quanquam non ob id maximus Phi¬
losophus Aristoteles redarguendus est; cùm
enim terminum ipsum putredinis Galenus
definiuerit, quae est rei uelut forma, Aristote¬
les pro praeuia alteratione iuncta termino eam
descripsit, definitione planè causali, non ratio¬
ne tantum termini, qui est interitus formae sub¬
stantialis mixti, sed & ratione uię ad terminum;
quae uia, dissolutio est humidi à sicco, antece¬
dens dissolutionem substantiae, & ad corru¬
ptionem ac defectum propriae caliditatis nul¬
lo medio sequitur. Quae cùm ita sint, ex pu¬
trefacta iam florum, herbarumque & caeterarum
huiusmodi rerum substantia, id autem est, cor¬
rupta, quo modo aqua elici, & liquor, qui ui¬
res illius integras, ac potiùs puriores refe¬
rat, ac conseruet, non uideo; & quemadmo¬
dum in uino putredo, ad acidum saporem ita
illum adducit, ut sit ad destillandam inde
quam ardentem ineptum, ita de alijs quan¬
quam minus pateat, existimandum est. Ta¬
metsi in hoc dubitationi haudquaquam le¬
ui esse locus potest, cur elici ex putrido, cor¬
ruptoque
D