433
DE DESTILLAT. SECTIO I. 51
superficiem; non est autem tunc impossibi¬
le, ignis actione eandem humiditatem, ut Rai¬
mundus lib.i. de Quincta essentia testatur, ui¬
treis organis elicere, quae tamen impurior sit,
& nidorem quendam à puttedine iam ince¬
pta, contraxerit; Quod facilè in aqua arden¬
te, ex iam putrescente uino extillata, percipi
potest; si quis enim eam gustauerit, uel post¬
quam exarsit quod remanet humoris, aut in
quo fuerit, locum olfecerit, putredinis odo¬
rem sentiet, sic ut minus apta tuendae uale¬
tudini, pellendisue morbis uideatur, nisi repe¬
titis destillationibus plurimis, accuratè ex¬
purgetur. Itaque diligenter animaduertant, qui
uendibili passim ardente aqua utuntur. Pate¬
re autem ex iis facilè posse putauerim, detri¬
mentum potiùs, ac incommodum ex putre¬
factione praecedente, quàm commodum re¬
bus, quae destillatione puriores, ac tenuiores
fieri curamus, haberi; in herbis praesertim ac
floribus, dum eius uires integras requirimus.
Quamobrem non possum cum Raimundo
Lullo, Ioanne è Rupe scissa, Guainerio, & ple¬
risque alijs doctissimis uiris sentire, cùm putre¬
factionem huiusmodi destillandis rebus prę¬
ponunt, & longe minus cum ijs, qui salem ad¬
miscent, pręterquam enim quod contraria uel¬
le uideantur, putrescere, scilicet & non pu¬
trescere, è sale potest aliquid elici, ab eo di¬
uersum, & forte aduersum, quod quęrimus ac
destil¬