509
RAYMVNDI LVLLI
rum proprietatem, secundum, quod re¬
quiritur in perfectione vltimata nostri
magisterij, per dictam resolutionem diui¬
sam in tres partes principales. Prima est
corporalis, & vocatur in lingua Oritana,
Recfage, secunda spiritualis est, & vocatur,
Agazoph, tertia autem spiritualis & corpo¬
ralis, & vocatur Vbidrugal. Et in omnibus
istis draco noster quiescit. Recfage est so¬
lutio humida in corpore, & sicca in spiri¬
tu. Agazoph in duas diuiditur partes, in
Periminel, & in Adulphur, & Vbidrugal
consummatio est terrae nostrae dissolutae,
& est dissolutio; quae sine sudore haberi
nec cognosci potest. Prima pars solu¬
tionis. Recfage, non est aliud, quàm
communio partium grossarum in minu¬
tissimas partes & subtilissimas, vel redu¬
ductio grossi in simplex, in mutatione
formae specificae in formam contrariam &
corruptam, stantem in suo corpore & non
in forma aquae de nubibus cadentis ne¬
que in forma metalli in diuersis specijs [sic]
constituti, sed in forma terrae aquosae
& aquae mineralis subtilis, in imo infer¬
nali stantis. In cuius ventre natura
sua mutata est à suis praeuijs luminibus
in tenebras obscuras, quae quidem ter¬
ra per