509
THEORICA.
26
ra per suorum lauamium exercitia in
diuersas, partes multum subtiles foeten¬
tes, vt sulfur, fugiunt altius omnibus
elementis in regionem ignis, quas tum
oportet, multum diligenter custodire,
si per istud portellum vis intrare. Ti¬
bi enim opus est, vt bene scias regere
te, & cappam vel capellum habere, vt
possis intrare & exire, si ad secundam
solutionem Agazoph transirè desideras.
Idcirco attende hic, quod menstruale
à spermatibus condensatur de sua aerei¬
tate in aquositatem grossam, per reso¬
lutionem spermatis foeminini, quod est
in menstruali cum amplexu vaporis
Mercurialis corporis contra naturam
quod est in forma aquae, quae est de
vapore magis crudo. Et illud, quod
est magis coctum cum magis continen¬
ti ex natura, altè descendit in forma
corui nigri in aere, cuius caput rube¬
um, pedes albi, & oculi nigri, & suae
facturae. Et hoc totum nihil est aliud,
nisi aer & humiditas radicalis patrizan¬
tem, qui calorem generauit, & est me¬
talli supremi tinctura. Et alia natura
cruda, quae est causa condensationis
menstrualis, quae manet inferius est
causa
E ij