509
RAYMVNDI LVLLI
est causa, & materia coniunctiua & con¬
gregamentum lapidis regalis, qui in natu¬
ram frigidam est versus, quia calidam su¬
am perdidit naturam per resolutionem.
Quapropter sic definies dictam dissolu¬
tionem. Definitur autem sic: Dissolutio
est actio & passio contrariarum qualita¬
tum, per quas virtutes elementorum in¬
ter se mouentur per minima. Aut sic defi¬
nitur: Est motus, qui facit comminutio¬
nem de partibus insensibilibus diuersis in
specie, & similibus in genere, coniunctis
in forma confusa liquorosa, & per corru¬
ptionem subiecti. Nam de qualitatibus
contrarijs mediante excitatione eleuatis
in ignem nigrum absque extrema diui¬
sione affectando à partibus separationem
germinantis per generationem. Alio mo¬
do dissolutio definitur: Dissolutio est in¬
strumentum subtiliatiuum, factum cum
exercitatione caloris coniuncti cùm mo¬
tu continuo, per quem qualitates contra¬
riae insimul operantes tangunt se, & mi¬
scentur in corrumpendo partes indiuidua¬
les, sub conseruatione suae speciei ad
pus generationis. Fili haec prima dissolu¬
tio nihil aliud est, quàm disligatio sim¬
plex partium subtilium descendentium
à prima