509
THEORICA.
35
rari vsquequo nigrum dealbetur optimè,
prout ostendemus per proprietatem ele¬
mentorum in hoc primo lib. capitulo 22. &
23. Quia de nigro non potest fieri citrinum
quousque sit bene album. Quia citrinitas
causatur de re albissima, & modico rubeo
claro essentialiter. Nec similiter fieri po¬
test transitus citrini ad album, nisi per ni¬
grum. Nec aurum potest fieri argentum
medicinale, nisi destruatur primo, & fiat
nigrum & corruptum. Neque melius potest
fieri peius, nisi per sui ipsius corruptio¬
nem. Quia generatio vnius est corruptio
alterius, & econuerso. Experti ergo artifi¬
ces, qui sciunt aurum conuerti in argen¬
tùm, sciunt argentum in aurum similiter
transmutare. Quia illud album sulfur
quod ad argentum per digestionem N.
potest cito fieri sulfur rubeum ad aurum,
& hoc intelligatur cum solo igne lapidis:
excitato per M. Quia in substantia istius
est calor naturalis bonitatis, & magnitudi¬
nis, & aliarum partium suae nobilis sub¬
stantiae. Et quia in isto est maioritas sub¬
stantialis, quae est suae propriae essentiae,
ideo habet ignem naturalem & proprie¬
tatem multiplicandi suam speciem cum
suo calore digerente se in alia elementa,
quae
F iij