509
RAVMVNDI LVLLI
quę sunt calefactibilia, vt ignis suo calore
valeat vti, & eum in illis multiplicare per viam,
compositionis & generationis cum continua¬
tione de M. quia calor M. est fortior quam di¬
gestio L. Et ideo fili scies, quod haec rubifi¬
catio nihil aliud est, quam digestio comple¬
ta. Quando enim de mane surgo & video
rinam meam albam & indigestam signum est paucae
dormitionis. Et ideo requiesco, & dormio,
& reperio vrinam, quasi citrinam, & percipio,
quòd somnus est perfectus. Sed quando vri¬
na matutina citrina est, tunc calor ignis na¬
turae diffusus est per omnes partes vrinales,
per quem natura manifestè docet & ostendit,
quòd citrinatio per completam digestionem
completa est. Et ideo intelligere potes,
quòd sulfur album & rubeum venit de vna
materia metallorum solummodo, scilicet argen¬
ti fini cum igne auri fini. Sed primo necessa¬
rium est, quòd dicta materia sit fortiter de¬
purata & cocta per modum differentialem, si¬
cut in capitulo sequente & sine mediò decla¬
ratur de suis mixtionibus. Fili tale sulfur¬
supra terram reperiri non potest, nisi illud,
quod est in istis duobus corporibus. Nec
etiam aliquod sulfur est album, aut rubeum,
vel perfectum ad magisterium, nisi istud,
quod est in dictis corporibus. Et ideo cor¬
pora