509
PRACTICA.
182
lumine claro nobis effectualiter osten¬
dit post eius diuisionem per quatuor ele¬
menta, & sicut videre potes manifestè mo¬
do simili, quia proprietas, quae est in par¬
te terrae, desiccat multum, congelat & fi¬
xat. Et illa, quae est in aqua refrigescit
multum, dissoluit & lauat. Et illa, quae in
aere est, humectat, madidat, lenificat &
fluere facit partes discontinuatas, & quae
in igne est, calefacit & tingit. Adhuc ac¬
cipit haec proprietas aliam determinatio¬
nem secundum materiam elementi sui
in grossitie & subtilitate, per varietatem
& variationem, propter quam sunt qua¬
tuor ignes principales obseruandi ad re¬
spectum substantiae proprietatum quatu¬
or elementorum. Ideo, quòd proprietas,
quae est in terra grossioris est substantiae,
& fixioris naturae, per quam contra ignem
maiorem tolerantiam habet. Ideo sibi
proprius debetur ignis, secundum suae
naturae exigentiam, & sic est de alijs ele¬
mentis. Quare patet, quòd sub conser¬
uatione suae proprietatis materia guber¬
natur per certos gradus excitantis calo¬
ris & stimulantis. Ideo, quando separabis
elementa, respice, quòd materia non
uacuetur à proprietate sua per nimium
ignem