509
RAYMVNDI LVLLI.
ignem vel excessiuum, nec contra naturam.
Nam adhuc illa elementa sunt dissidentia
& inimici mortales generationis, nisi
Geometriae regula obseruetur, cum qua
trahere poteris per tuùm velle aerem, &
sine hac regula non. Fili hic est secretum,
quod valet melius omni denario, ad tra¬
hendum extra quae est verus Mercurius
proprietate plenus. Fili practicam tibi di¬
ximus, qualiter eam poteris extrahere, cum
igne appropriato. Sed nunc dicemus to¬
tum nostrum instrumentum, per quod
poteris custodire, & rectè ducere, & opus
dirigere. Quando tu volueris aërem tra¬
here à suo proprio hospitio, tibi opus est
assimilare naturae tuum opus. Fili in sub¬
iecto vacuitatis sunt extrema & media se¬
cundum magis & minus, propter quod
vnum elementum fugit in aliud, & in il¬
lud reuertitur, ad vincendum naturam
necessitate naturae, prout manifestè tibi
exemplificabimus, per aquam, in qua dis¬
soluitur tantundem salis, quantum con¬
tinuari potest in humido aquatico respe¬
ctu aeritatis salis. Quapropter tibi osten¬
dimus, quòd humidum est porosum, & fo¬
raminibus plenum, in qua porositate com¬
tinuatur sal, quod est lapis naturalis in
qua