509
PRACTICA.
183
qua deportatus, quia assimilatur lapidi
in sede sua existenti. Fili sedes sua sunt po¬
ri & parua suarum aquarum foramina,
quae primò erant plena aere nimio subti¬
li, & pòst implentur de re se inspissante.
Quare patet, quòd in quanto magis in¬
spissatur, tanto fugit rarefactionem, & va¬
dit ad condensitatem, quando pori & fo¬
ramina parua implentur materia grossa,
per euacuationem simplicis, quia nullo
tempore est dare vacuum naturae, plus
nim destrueretur, quam illud possit pati, &
ex hoc exemplum ostendemus, Physici
in scientia ventosorum, & nos in extracti¬
onibus aerum naturalium. Vnde volue¬
runt aliqui philosophorum antiquorum
dicere, quòd natura vacua erat ab omni
entitate, quando ad se rem attrahunt à suo
proprio gradu, sed non habent de natura
profunditatem omnem. Ideo, quia quan¬
uis calor ignis consumat materiam aeris
humorosam, & porosam reddat, dicta ta¬
men materia adhuc habet dictum locum
plenum, non obstante, quòd attrahat se¬
cundum proportionem naturae vacuae à
dicto loco plus quàm perdiderit, prout
apparet in conualescentibus post infir¬
mitates magnas, natura quorum plus ap¬
petit,