509
PRACTICA.
184
requisitum per naturam, quòd remane¬
at absque illis potentijs, quare vastata ma¬
teria simpliciore, scilicet, aeris, quae erat
humorosa in hac sphaera, quae sibi data est
& propriè sibi debetur per medium pon¬
derositatis & leuitatis, deinde omni tem¬
pore in omni loco remanet altera sim¬
plex, quam ignis destruere neque vastare
potest. Sed quantum ad hanc materiam
simplicissimam, cùm sit sufficiens, aut
sufficienter occupatiua, vel repletiua lo¬
ci dictae spherae, secundum suam substan¬
tiam, ideo volens natura in dicto loco
per suum instinctum & institutionem re¬
cuperare, per restaurationem suae deper¬
ditae materiae cum re simili vel ei pari, de¬
siderans semper ad suam perfectionem
attingere recuperat eam in attractatiua
virtute, cum appetitu magno ad se tra¬
hendo aliorum elementorum substanti¬
am per ipsorum rarefactionem, quous¬
que natura debitum suum recuperaue¬
rit, scilicet illud, quod per ignis calorem
perdiderat, & quanto plus euacuat locus,
tanto magis illorum elementorum naturam
attrahit per suum magnum appetitum,
& habet maiorem vim maioris attracti¬
onis, vt tibi diximus, sicut apparet in
con¬