509
RAYMVNDI LVLLI
condensatione aeris & pluuiarum. Et
sicut videtur, quando natura vitalis in
restauratione confortans, rectificat mem¬
brum vulneratum, quod est vna de par¬
tibus substantiae suae verae indiuidualis,
in qua laetatur, & ista est ratio radicalis &
posse naturae, sine cuius intentione
nihil facere potes, quia per istam ele¬
menta ascendunt & descendunt, ingros¬
santur & rarefiunt, componunt & asso¬
ciant, disligant, & subtiliant vi amoris. Et
quanto ignis simplicior est cum actione
magna in dicto loco naturae, tanto forti¬
oris deperditionis suae propriae materiae
est dictus locus continens, & per conse¬
quens attractionis fortioris. Fili si hanc
rem intelligis bene, scies qualiter omnes
res mundi per naturam factae sunt, & quo¬
modo eas facere poteris respectu naturae,
si aerem habere poteris qui hoc per natu¬
ram causat. Sed animatio quintae essentiae
rationalis, nulla res est, quae sciat facere,
nisi Deus creat illud. Ideo certas res habe¬
mus, & alias scientias multas, ad plures ar¬
tes & scientias, de quibus est vna, quae est
forma ad sciendum omnes alias, à subti¬
liori subiecto per naturam causatas: nam
illud quod facit natura, destruere possu¬
mus,