509
RAYMVNDI LVLLI
argentum viuum, quod mutatum est in
formam perfecti metalli, & habet virtutem
simplicis ignitionis ad aequalitatem sui
numeri integri, sed quando haec virtus
respectu dicti numeri in compositione
medicinae nostrae non sufficit, cùm pro¬
portionabiliter se non extendit; nisi ad ter¬
minationem dicti argenti viui ad formam
metalli, & non ad terminationem suorum
elementorum, quae in medicinam debent
terminari, nisi hoc per aliud pondus fie¬
ret, & per ingenium subtile in decoctione
longa. Ideo ponere non debes ad finem,
quòd non erres, nisi sis multum efficax
in scientia & arte, nec adhuc in forma pul¬
ueris, quia ignitionis nimię foret, & cre¬
maret ac arderet elementa simplicia. Et
quando simplicia dicimus, hoc est ad dif¬
ferentiam substantię fermentabilis, quam
in elixiri ponimus, nec poterimus tibi
ius temperamentum ostendere: sed illud,
quod in formam terrae mutatur totum
in massam frangibilem, illud est contem¬
peratiuum medium simplicis ignitionis
artificialis, ad creandum medicinam im¬
mediatè, & conseruatiuum omnium suo¬
rum elementorum. Contempera igitur
sulfur tuum, quousque venerit ad pas¬
sum¬