509
PRACTICA.
197
sum terrae, quam massam frangibilem ap¬
pellamus. Fili de quantis numeris integris
successiuè conuertet, tot virtutes inte¬
gras habebit. quando igitur de virtuti¬
bus suis volueris experiri, noli de toto la¬
pide facere experientiam, sed de parte mi¬
nori qua poteris, & aliam ad partem po¬
ne, quousque videris, & sciueris quot vir¬
tutes, & quantas potentias tenebit. Et quan¬
scies virtutum suarum potentias adde ei, &
da cibum secundum proportionem suae
fortitudinis. Et quia eius virtus est decem¬
ponderum, proportionabiliter ei addere
debes & administrare argenti viui 100.
pondera, & si 15. adde 150. et si 100. est su¬
pra 1000. Nunc igitur pone in actu reali,
postquam sciuisti, quantas virtutes inte¬
gras tenet lapis in minori parte. quando
dicimus minorem, hoc est propter medi¬
am rationem loquendi, & sic intelligere
debes, si multiplicare velis lapidem mate¬
rialiter, etsi certitudinaliter scias, quòd in
se teneat vim 50. integrarum virtutum, tu
capies totum lapidem, & pone in 450. pon¬
dera ar. viui amalgamati, vel non amal¬
gamati. quia de quolibet denario sub¬
trahatur pars decima, & hanc subtractio¬
nem facimus, vt materia non terminetur
in
Cc v