509
RAYMVNDI LVLLI
in metallum perfectum. & tunc ipsius
gnitio esset hebetata & minorata. Ideo de
quanto illud minus ascendit de substan¬
tia argenti viui, de tanto plus est supe¬
rans in actione virtus diffusa, quae est in
sua substantia. Et hanc magis facimus
secundum temperamenti rationem. De
isto igitur fili medicinam creabis, sicut
dicemus: sed primitus dicimus tibi mul¬
tiplicationem virtutis dicti sulfuris. Fili,
nos vocamus sulfur, totam substantiam
suprà dictam in terram conuersam per
primam nostri lapidis virtutem. Hanc
gitur accipies, & de illo capies vnam par¬
tem, secundum proportionem ponderis
materialium, quae ponere vis in elixiri.
Nam opus est tibi, quòd de ipsa sit deci¬
ma pars, & totum residuum sulfuris pone
in ampullam cum longo collo, & illam in
calore serua. Si velis, quòd virtus de pluri¬
multiplicetur de mense in mensem, da ei
dear. viuo 50. partem ipsius in ampulla,
quàm firmiter claude: nam aliud non est
tibi opus facere. Sic habebis in re tua, &
domo duplices mineras pro regnando in
Dei seruitio, sed scias tenere secretum. Fili
tibi dicere non possemus huius rei poten¬
tiam, quia innumerabiles sunt, si tibi sci¬
mus