509
PRACTICA.
198
mus terminum dicere fines huius mun¬
di, cùm eius potentia, aut multiplicatio
sit infinita, quia infinita eius erit duratio.
Nos dicimus infinita, non simpliciter,
sed ad differentiam vitae hominis, & du¬
rationem huius mundi.
De fixatione, vel de confectio¬
ne medicinae.
CAP. XXIIII.
Fili tibi praecipimus, quòd capias duas
partes cum dimidia argenti fini, fac
inde, vt tibi diximus amalgama in capi¬
tulo praecedenti de multiplicatione lapi¬
dis. Postea adde ei partem vnam dicti sul¬
furis vltimatè congelati, & postea misce
totum simul in vitreo mortareo molen¬
do, donec. totum fiat vnum corpus. Po¬
stea elixir tuum humecta cum vna parte
aquae suę; & nutri totum in calore febrili, si¬
cut in creatione nostri lapidis fecisti, hanc
continuando decoctionem, quousque aquam
super eum sit congelata per viam subli¬
mationis. pòst paulatiuè ignem tuum for¬
tifica, quousque ad vltimum per expressionem
ignis, omne quod est volatile sublime¬
tur.