509
RAYMVNDI LVLLI
artificis diligentia. Sed antequam veni¬
as ad aliquod, scire debes, quòd magi
sterium in tres partes principales diui¬
ditur, scilicet dissolutionem, separatio¬
nem & vnionem. Per hoc demonstratur
tibi, quòd prius habes corpora dissol¬
uere in nostro menstruo, quòd debes
elementa diuidere à luminaribus, & illa
purificare & fixare, & à corporibus per¬
fectis sulphur naturae extrahere. Tertiò
debes vnire elementa cum elementis, vel
limum cum limo, aut elementa cum sul¬
phure naturae. Et ista vnio diuiditur in
tot partes quot sunt mixtiones dictorum
& vniones. Primus modus est vnire ae¬
rem cùm igne. Secundus modus est vni¬
re aerem cum sulphure naturae, & isti modi¬
sunt in elementis duorum luminarium
corporum. Tertius modus est vnire li¬
mum exortum ex aere in igne cum limo¬
exorto ex aere & sulphure naturae tan¬
tùm per se. Quartus modus est, quòd
vniatur ignis per se & aer per se cum sul¬
phure naturae tantùm. Quintus modus
est miscere sulphur naturae cum elementis
duobus semel, scilicet cum igne & aere.
Et isti modi mixtionis elementorum cum
sulphure naturae accidunt dupliciter,
quia