509
ANIMAE TRANSMVTATIO. 216.
quia autem fiunt cum terra sua aut aliena,
cum terra vero aliena fit multo multi¬
pliciter quanti sunt modi mixtionis sul¬
phuris naturae, cùm ad beneplacitum
artistae veniunt. Nam Princeps serenissi¬
me plura opera particularia practicare
poteris intellectu veraciter obiectante
quae intellectus humanus grauiter enar¬
rare poterit, exceptis illis quae expressa
sunt in tertia parte huius libri & in ma¬
gica & in testamento nostro & in codi¬
cillo, & vade mecum, de numero philo¬
sophorum & in tertio libro quintae essen¬
tiae alijsque libris meis. Quis ergo Prin¬
ceps serenissime narrare poterit particu¬
laria quae sunt in latitudine magisterij
post fixionem & purificationem elemen¬
torum? Scias ergò purificare elementa &
illa diuidere prius à metallis, quia in hoc
totum latet magisterium. Diuisis itaque
elementis & sulphure naturae à metallis,
aliud quasi nihil est respectui ad ope¬
randum. Nam totus labor & fatigatio est
in hoc scilicet elementorum & sulphu¬
ris diuisione. Hic quippe est passus vbi
artistę dimittunt magisterium ex eo quod
illorum diuisio est multum taediosa, & quia
imperiti in prima distillatione arbitran¬
tur