509
RAYMVNDI LVLLI
digestiones de L. C. H. oritur N. O. P. &
formatur alia figura triangularis. Item ex¬
N. O. P. oritur in fundo vasis terra, quam
oportet euacuare, & istam terram dicimus
L. Si ergo capis L. & ponis in C. & in dige¬
stionem H. postea in digestionem I. ex
C. H. I. oritur E. & fit alia figura quadran¬
gularis ex O. C. L. H. I. in cuius medio est
E. id est anima metallorum, quae genera¬
tur ex dictis literis. Item si capis E. & po¬
nas in Q. & misceas cum C. D. O. & postea
si capis D. O. secundum suum pondus, &
ponas in alio Q. per digestionem H. tunc
ex O. & P. oritur G. & ex E. O. oritur G.
Tunc si capis G. & G. & ponis simul in
modulis cerę, vt conuenit, aut si G. ponis
cum E. incontinenti oritur vna figura ex
duobus quadrangulis, in cuius medio
est X.Y. per quam volumus significare
lapidem philosophorum. Totum autem
hoc magisterium datur per elementorum
diuisionem. Hoc quidem fit fili mi, secun¬
dum cursum huius artis, ita tamen, quòd
scias quaslibet figuras in alias reducere,
& si vnam corrumpas, scias aliam generare
vsque ad vltimam figuram, in qua omnes
alię figurae quiescunt. Et haec de Theori¬
ca tibi sufficiunt causa breuitatis.
Dictum