509
ANIMAE TRANSMVTATIO. 219
Dictum est de prima parte, quae est
de Theorica: dicendum est de secun¬
da, quae est de Practica. Et primò de
prima parte. Secundò de secun¬
da, quae est de compositio¬
ne lapidis.
TV in virtute A. Princeps serenissi¬
me, accipe aurum, & proijce ipsum in
aquam vegetabilem, de qua locuti sumus
in nostro codicillo, in capitulo quod in¬
cipit, Spiritus recipientis & formalis, aliàs
generalis est, vt capias de sicco lunariae
etc. Et in capitulo quod incipit, Et tibi
volumus reuelare de natura menstrui, in
quo est ignis contra naturam, & in eodem
capitulo, quod incipit, Fili cùm illud
menstruum sine quo non potest &c. per
totum, vbi satis declarauimus naturam
istius & operationem. Et sit aurum ad pon¬
dus aquę vegetabilis, & pone illud totum
in digestionem H. per sex dies naturales,
& aurum dissoluitur in aquam in colore
croci. Postea verò distilla menstruum in
distillatione H. in balneo: postea super¬
pone aliam lunariam recentem, & pone
iterum in digestionem H. per aliòs sex dies
Ff
iij
natu¬