509
ANIMAE TRANSMVTATIO. 224.
Cum tali quippe apuae terrestris spiritu
inuisibili de argento viuo vulgi purum ar¬
gentum facimus ad omnem probam bonum
sicut de minera sine calore ignis commu¬
nis, qui ratione suae virtutis eins odore
ita Merurius congelabit in probatissmum argen¬
tum, sicut basiliscus visu omne animal in¬
terficit in instanti. Tu quidem, Princeps il¬
lustrissime, habeas lapides tuos, videlicet
& secundum ordinem magisterij ipsos ad
perfectionem D. deducere potes. Igitur
ponas illos in quodam vase vitreo bene
mundo, & dimitte stare per decem dies
ad aerem taliter, quòd sit vas suspensum:
quibus quidem finitis, oportet ipsos po¬
nere ad tertiam decoctionem; vt habeat
totius perfectionis complementum.
Sequitur decoctio prima, quae
fit cum calore Solis.
Recipe igitur lapides tuos, & pone
illos in quodam vase vitreo, quod
per Alchymistas perfectorium vocatur, &
quod est instrumentum oblongum, tenue¬
in substantia: & claude multum bene vas cum
mastice & cum farina siliginis mixtis cum
filis panni linei, & pone ad Solem per nouem
dies