509
RAYMVNDI LVLLI
dies in Vere & in Aestate vel Autumno,
& in Hyeme per octodecim dies, quibus
quidem finitis, erit finita prima decoctio.
Tunc oportet te ad secundam dirigere
quae est medium inter primam & tertiam
decoctionem: secunda decoctio est, quae
fit aliter cum primo calore.
De secunda decoctione lapidis.
Serenissime Princeps, secunda deco¬
ctio vocatur Optates, & fit cum eodem
calore, sed aliter: quia tu capias vas tenuis¬
simum vitreum, quod possis inuenire, &
majus in quantitate, & impleatur aqua
clarissima, & ponatur ad radium Solis, &
in parte illa inferiori vbi magis lucet, &
vbi magis accipitur ignis per magisterium
vulgi, & ponatur vas supradictum cum
lapidibus taliter, quòd luciditas ignis tan¬
gat vas, vbi sunt lapides, & stet ibi donec
Sol non possit capi per vas aqua plenum.
Et continuetur ista decoctio in Vere per
octodecim dies, & in hyeme per quinde¬
cim dies, & in aestate per octo: quibus
finitis, est finita secunda decoctio, & opor¬
tet tertiam ministrare, quae est finis & com¬
plementum lapidis.
Deco¬