509
ANIMAE TRANSMVTATIO. 225
Decoctio tertia, quae fit cum ca¬
lore ignis communis.
Tertia quidem decoctio fit cum ca¬
lore ignis communis: & fit in quo¬
dam furno, qui vocatur Tripes archa¬
norum, cuius figura est in libro quintae
essentiae verè situatus, quem te latere non
credimus, & fit isto modo. Recipe ergo
lapides, quos in vase habes perfectorio, &
sic cum vase suo pone in Tripède archa¬
norum per spatium nouem dierum con¬
tinuando sibi ignem de carbonibus ar¬
dentibus: quibus finitis, est finita vltima
decoctio, quae vocatur per Alchymistas
Sulfur vel Sulput D. H. Et in isto, Prin¬
ceps serenissime, habes omne quod à
mundo desideratur thesaurum incom¬
parabilem & innumerabilem, cum quo
ad finem perfectissimum sequi potest. Et
est vnum de secretis ipsos lapides multi¬
plicare: sed quia lapidum multiplicatio
redundat in numero tertio vel quarto,
cuius quidem duo modi valde sunt tae¬
diosi, quia sunt per reductionem lapidum
ad primum: ideo hîc vnum explicamus,
sed vnus modus, Princeps serenissime, est
sensibus valde placabilis, & est iste qui
sequi¬
Gg