509
ANIMAE TRANSMVTATIO. 229.
partis, quae tractat primò de compositio¬
ne margaritarum.
Compositio margaritarum.
Opus nanque margaritarum sic con¬
dies: primò, quòd accipias aquam
Mercurij, factam per modum quem te do¬
cuimus in nostra quinta essentia, in libro
primo, in capitulo quod incipit, Non re¬
putes me mendacium &c. vsque ad G.
quod incipit, &c. Recipe igitur illam
rem etc. Etiam per modum nostri codi¬
cilli, in capitulo quod incipit, Praeparatio¬
spiritus lapidei & fermentabilis est, quòd
tu accipias succum lunariae. Etiam per mo¬
dum nostri testamenti. in capitulo quod
incipit, Fili, tu accipies liquorem lunarię,
& sit quantitate duarum librarum vel tri¬
um, & in ipsa dissolues y. j. argenti puris¬
simi per calorem digestionis per sex dies,
postea separa feces per distillationes quae
erunt albae & pulcrae: Ista est aqua, qua in¬
diges ad dissoluenda omnia sex metalla,
& illorum argentum viuum: cum qua
quippe formantur lapides, qui parsae vo¬
cantur, per reductionem illarum in sua¬
rum primam materiam.
De pri¬
Gg v