509
RAVMVNDI LVLLI
De prima aqua dicimus.
Recipe auri y. j. & dissolue illud cum
quantitate dictae aquae, quantum
tibi bene visum fuerit in digestione de
H. sicut argentum, & dissoluatur in aquam
colore croceo, & trahe aquam deaura¬
tam per filtrum, & ne cures de illis feci¬
bus, qui nihil valent ad propositum: po¬
stea distilla aquam per alembicum, & ser¬
ua feces secundas.
De aqua secunda.
Qua secunda sic fit. Recipe y. j. Ve¬
neris, & dissolue quantum tu vo¬
lueris de aqua prima in digestione de H.
sicut tu fecisti de alia, & distilla aquam
per filtrum, donec tota sit distillata, & de
istis fecibus ne cures: & distilla aquam il¬
lam per alembicum, & serua feces se¬
cundas.
De tertia aqua.
Tertia aqua sic fit. Recipe y j. plum¬
bi, & dissolue in tanta quantitate a¬
quae dissoluentis, quantum tibi bene vi¬
sum fuerit in digestione de H. postea di¬
stilla per filtrum, & dimitte feces primas,
quia