1015
LIBER XI. 671
media quasi parte annexum fuerit circulo, capiat
virgarum continente: reliqua parte disiunctum, ac solum
ad amussim foramen aliud. cum hęret, occludens.
Ex ipsis rursus virgarum capitibus tres aliae virgę
recta prodeant, lateribus introrsum tubae haeren¬
tes. Has corium circum ambit vndequaque ad F.
suprema parte vsque in G haerens, ad amussim la¬
teribus tubae introrsum, ne vel aer ex K in N pos¬
sit perneare. Ita fiet vt H modiolum, sed inuer¬
sum, videatur: est enim fundus F, & corio circum¬
uestitus vndequaque tereti forma, & in G aper¬
tus ac patens. Quo peracto ita aptetur A embo¬
lus, vt citro vltroque commeare modô descen¬
dendo vsque ad M. parte G ima modioli inuersi:
modò sursum vbi nunc pingitur retrahi possit.
His itaque sic dispositis, iaceat G super M, Q, &
incipiat eleuari, tunc aer contentus in spacio H,
rarior factus demum trahit Q & eleuat: cuius
accessu ascendit aer ex L in K spacium, huius
successu aqua ascendit ex B in L. Cum autem em¬
bolus descendit aeeris impulsu & plumbi grauita¬
te, illicò Q descendit: quare aqua quae est in L
necessario manet: nam recluso operculo M Q si
aqua descenderet, conuelleretur modicus ille
aer, qui esset in suprema parte L supra aquàm,
cùm non possit alium haurire aerem ex K propter
operculum M Q : aer verò qui in K continebatur,
dum descendit per G eleuans operculum F. effu¬
git in spacium O, & per P foramen exit foras: ita
saepius repetito ascensu descensuque G & emboli,
impletur locus L aqua, pòst rursus eleuato G, &
ob motus primi rationem ne aer in K nimis con¬
uellatur, eleuato Q operculo aqua ingreditus