1015
672 DE SECRETIS
spacium K donec impleatur & simul cum eo spa¬
cium H, quod, vt dixi, commune est K, quia G
est modioli os patens, & nulla ex parte conclu¬
sum. Sit igitur iam plenum & rursus embolus
descendat, aqua igitur quae in Hest eleuabit
operculum F, & implebit spacia N & O. Cum au¬
tem rursum trahitur embolus, ne aqua quae O
ascenderat rursum descendat prohibet opercu¬
lum F, quòd grauitate tum propria, tum aquae
superincumbentis, cadens obturat foramen.
Itaque constat hac machina aquam semper ascen¬
dere, & nunquam posse descendere: vnde cùm per¬
uenerit ad P, effunditur per Pos tubae in locum
quem volueris, tuncque minimo labore quantum
voles aquae ex B exhauries: nam plena iam tuba¬
facilior fit motus emboli A. Card. de sub.
Tubae ad aquas hauriendas.
Tubae verò quibus siccantur naues, tum fon¬
tes & scaturigines aquarum, simpliciore constru¬
ctione constat. Manente ratione B & C, ne lapi¬
des machinam impediant, embolus quatuor ha¬
bet corij frusta in imo, & totidem iuxtà, duorum
tamen cubitorum aut paulò plus spatio distincta,
quae supernè alligantur. Palmi longitudo est eo¬
rum: & vt trahuntur, aqua ingreditur vacui ratio¬
ne: cum descendunt, dilatantur propter aeris im¬
pulsum, sed & ob celeritatem aliquid rursus per¬
meat aquae superius. Itaque non solùm trahendo
sed & premendo aqua ascendit. Carda. de sub.
Vt aqua se ipsam exhauriat.
Quomodo aqua tantum ascendat, quantum
descen¬