1015
LIBER XII. 673
descendere potest, potest, dum à motu raritatis
adiuuatur: id ipsum planius exemplo patebit.
Vas sit aqua plenum, cuius, supremum E, imum
autem F, in quo canalis A B C. Si autem C D, li¬
nea aequaliter à finitore distans, secundum quem
libella ducitur. Impleatur autem canalis A B C
aqua, & emittetur aqua per C, dico quòd ex hau¬
riet quicquid est aquae supra C D lineam, nihil au¬
tem eius quod est intra C D lineam, sed canalis
plenus pendebit, & vas vsque ad CD. aqua ple¬
num conspicietur. Hoc itaque sic esse, declarat ex¬
emplum. Forsan quis dicat, haec ad aquae contra¬
ctionem debuisse transferri: sed non oportuit, quan¬
doquidem seu aqua, seu vino, oleo, lactèue vas ple¬
num fue¬
rit, nihil
intersit.
Itaque hu¬
ius poti¬
us ratio
reddenda
est expe¬
rimenti.
Aqua igi¬
tur quae
supra C
D est, cum
tanta ad
unguem sit quae ascendit, quanta est illa quae ex
C effunditur, seu Canalis latior sit in C quàm in
A, seu arctior, quia semper totus canalis adunguem
plenus est, leuior est aqua quae effunditur per C.
Quòdverò leuior sit aqua in parte supra BD, quan¬
V
image12