1015
674 DE SECRETIS
in C, causa est, quia aqua supra C D, descendere ap¬
pe it, vt sit inferior illa quae est in C: igitur com¬
primit aquam, & in canalem impellit. Quae au¬
tem est infra C D, non appetit esse in C, quia C altius
est loco eius, ideo non vult ascendere. sed aqua
quae effluit ex C non praebet considerandi cau¬
sam, cùm tamen sit humilior ipsa aqua quae in
vase connetur: quia attractio illa non fit nisi com¬
tinuitatis ratione: continuitas pendet ex ratio¬
ne raritatis, quae nulla esse potest aqua egredien¬
te os canalis C. Denique tota hęc contempatio ab¬
soluitur hoc argumento, quod aqua quae debet
trahere aliam aquam secum, oportet vt vase continea¬
tur, quoniam sine illo conuelli nequit, sed ab ae¬
re iuuatur adueniente, & vt corpus continuum ad
aequilibrium perueniat. Cum igitur humilius est
osculum C, ad illud perueniet: Cum autem subli¬
mins, non descendet: quia quae è directo est loci
inferioris, vt in A, ascendere cogetur ad C, quòd
est in directo D. Si autem aqua descendat primò,
deinde ascendat, vt in figura sequente, ex A in B,
inde in E, postmodum in C, & in D, tunc perueni¬
re poterit, si D minus distet à linea B C, quàm A
locus ex quo descendit. Sed oportet in singulis
spacijs certam esse differentiam altitudinis A & D.
Quanto enim longior via fuerit, eo maior diffe¬
rentia A & D, iuxta altitudinis mensuram, esse de¬
bet. Hinc errores quorundam, qui ad libramentum
cum conati essent aquas deducere, maximas iactu¬
ras impensarum susceperunt. In singulis igitur
millibus passuum, altius palmo esse debet quàm
D, vt indecem millibus passuum decem palmis.
Causa huius est aquae rotunditas euidens, quae
etiam