1015
690 DE SECRETIS
hortos inspexeris vndique tapetis sparsos, floribus
& coronis ornatos, & ambulantes homines, vti
angeli visuntur vestium simbria ijsdem coloribus
redimita: si secundum latitudinem oculis accom¬
modabitur, in latum colores videbis: si suprâ, vel
sub oculos inuertes, inuersa, & erecta absque co¬
loribus vides, spectans verò quaternis inspicietur
oculis, omnia tamen inflexa, ob oculorum conuexi¬
tatem, aliquam inde cera superficiem opacando,
& saepè per oculos resoluendo ea videt, quae po¬
tius sunt fastidientis, quàm voluptuosae narratio¬
nis pertractare. Idem quoque sic videre possumus,
Si in peluim aquę plenam speculum immergatur
diligens intuitor in parietum marginibus, iridis
colores generatos reperiet, & pulchriores. Aliter
vitreum vas, vel pellucidum aliquod rotundum,
foris aqua perfusum Soli oppones: radijs enim
Solis ictum, rutilo aeris repercussum in subiecto
plano coelestis arcus speciem imitabitur, per va¬
rias Solis inflexiones. Sic Soli aquam obijciendo
stillatim, è regione nigra in superficie dissultans
Iris spectabitur, vt saepè remigrantibus euenit, a¬
quarum motum: idem quoque euenire conspici¬
tur circa lucernas Austro flante, & maximè hu¬
midos oculos habentibus. Ioan. Bap. Porta.
Draconis volantis constructio.
CAP. XIIII.
Extat & artificium, quod aliquibus Draco vo¬
lans, vel Cometae sidus dicitur, cuius talis est con¬
structio. E subtilioribus arundinum paxillis qua¬
drengulum constituatur, vt longitudo latitudini
henio¬