1015
LIBER XIII. 689
Aduersus instantem rubiginem, & pruinam.
CAP. XII.
Si instanti & praeuisę rubigini ac pruinę obuiam
ite voles, paleas multas, vel frutices & spineta,
pluribus locis combures maximè qua parte ven¬
tus spirabit: ita enim impendens malum auerti
scripsit Diophanes: Berytius verò, vbi illam in ae¬
re congregari animaduertebat, bouis cornu sini¬
strum, cum bubulo stercore illico incendebat, &
fumum multum per horti, vel agri ambitum ex¬
titabat, ventoque opponebat. Mizaldus.
lris quomodo videri possit.
CAP. XIII.
lris multis modis videri poterit, commodius
tamen è crystallo [sic] paretur, vel ex Iride quoque
gemma, sexangulo crystalli simili, quam sic maio¬
res appellauere, cum Solis subdita radijs, summa
fecti laquearia subiectumque planum tremula
terberet vmbra, iridique colores similes osten¬
dat. Sic enim nascitur hexagona: sin minus arte
paretur trigona, longitudine dodrantali, lati¬
tudine duorum digitorum, inde rota expoliatur,
& concinnetur. Cùm ergo iridem videre quae¬
leris, crystallinum, vel vitreum prisma manibus
fumes, & in longitudine oculis accommodabis,
si per infernam superficiem intueberis, omnia di¬
tersè colorata puniceo, viridi, xantho, & caeru¬
lo: item si ad supernam superficiem oculos fle¬
xeris, permutatur colorum situs, cùm permu¬
tentur perpendiculares, & hoc clarius Solis lu¬
ce, nec contemnendum rei specimen erit, si
X