1015
704 DE SECRETIS
eorum acrimonia deteguntur illicò. Maius ali¬
quantulum subtilitatis habet, si alumine aqua
dissoluto scripseris: cumque lectioni accedis, a¬
quae immergendo, latè euadent visiles, & elegan¬
tes. Si verò candicent, velis, & lacteas: sic facies.
Lithargyris primò teritur, & fictile aquam conti¬
nens, cum aceto conijcitur, decoquitur, & de¬
coctum per colum traijcito, serua inde limonis
succo citrigeri generis literas exarato: iam enim
siccescentibus abduntur, si seruato liquore im¬
merseris, lacteas & conspicuas videbis. Si mulie¬
rum vbera, vel manus ea madeant, praedicto in¬
sperso liquore lacte resudabunt, vtitor si inops
aliquando eorum fueris. Sic quoque literae hirci
adipe lapidi fuerint inscriptae, lapidique occultae
prorsus, si lapis idem aceto demergatur, prodeunt
illicò, & quasi sculptae foras eminentes extabunt.
Si autem absoluta aqua perscribendo, literas in¬
crescere iubes, vt nauis expeditiusque itineribus
accingamur: Gallas, & calchantum subtiliter pin¬
sito, inde puluerem chartae inspergito, panno per¬
fricato, rectèque expoliantur, & vt sit chartae con¬
color, & pertinacius inhaereat, contuso iuniperi
gummi, (quod scriptoribus Vernigo dicitur)
addatur reliquis, cùm vsu euenerit, aqua, vel sali¬
ua scribito, & nigrescunt. Idem.
Literae quae non leguntur, nisi de nocte,
Literas, quae non leguntur nisi de nocte, cum
felle testudinis scribe, aut lacte ficus si ponatur ad
ignem, aut cum aqua vermis lucentis de sero.
Albertus.
Modus