1015
708 DE SECRETIS
capillamentum pereat. Dignoscitur ergo aperta
epistola ex aduersa sigilli parte fraus. Rursus
sigillum non adsit, altera ex parte regula & stylo
diuaricanda est pars AD, postquam iam plicata
fuerit epistola, & vbi epistolae cohaeres pars A D,
(quae rectangula, & oblon¬
ga esse debet) duabus scissu¬
ris, altera tangente A, altera
propè valdè deducenda est
ad aduersam partem epistolę
per B: inde rursus reducenda
per C, & demum praecisa par¬
te, & in mucronem formata,
reducenda iterum pars mu¬
cronata E sub, B C, ex B in
C, ita vt pars quae tegit B C, quadrata sit, non mu¬
cronata. Post ex aduersa parte pars folij ad
vnguem aequalis ac similis A D abscindenda
est: ita fiet vt similes sint alterutrinque partes.
nec vnde clausa sit dignoscere quisquam facilè
quaeat. Inscribendae etiam sunt literae vtrinque
super obsignatum locum. Cardanus.
Epistola quomodo clam aperienda.
Literas obsignatas aperire solent seta cau¬
dae equinae. sed prius parum ceram excalfaciunt,
res haec manuum agilitate & iudicio, quàm do¬
ctrina constat: restituere oportet è regione pri¬
oris loti, ne consuetudine sigilli, situs muta¬
tus prodat dolum. Aliter inunge sigilli locum,
inde superinfunde dilutum gypsum tenuissi¬
mum
image18