1015
LIBER XIIII. 711
quantum volueris, quae cum in oleo pauco ali¬
quantulum fuerint frixae, ponantur in ollam vi¬
treatam, superinfundendo vini albi tantum, vt
ad quatuor, vel plures digitos emineat: deinde
adde gummi Arabici contriti libram dimidiam,
vitrioli contriti vncias octo: misceantur, & po¬
nantur ad Solem per dies aliquot, miscendo quo¬
tidie. Postea cum aliquantulum, & ad sufficien¬
tiam cocta fuerint, coletur, & erit perfectum. Cae¬
terum faecibus relictis recens vinum addi potest:
deinde coqui & colari, hocque toties fieri po¬
test, quoties vinum non amplius à faecibus tin¬
gitur. His quidem vinis simul mistis, addantur
gallae, gummi, vitriolum recentia, vt supra: de¬
inde cum rursus ad Solem posita, demumque
cocta fuerint, multò melius erit, quàm prius.
Quo enim saepius iterentur haec, eo etiam melius
euadit atramentum. Quòd si atramentum spis¬
sius, quàm par esset euaderet, addatur parum
lixiuij, & fiet fluidum. Si verò nimium esset flui¬
dum, addatur gummi Arabicum. Caeterum gal¬
las paruas, crispas, duras esse oportet, quemad¬
modum vitriolum coloris cęrulei: gummi praete¬
rea lucidum, friabile. Alexius.
Atramenti puluis, quem quisque proficiscens secum¬
ferre potest, modò aqua pel vinum contem¬
peretur. Hic etiam puluis reddit
atramentum perfectius.
Sumito nucleos persicorum, vel Armeniaco¬
rum, vel amygdalarum, & ponantur ad ignem.
donec candescant, anferantur, & seruentur. Quo
Y 4