1015
712 DE SECRETIS
facto, sumito resinae piceae quantum satis est.
ponatur in vas aliquod, vel ollam ad ignem, &
cum candela, vel carbone accensa fuerit, coope¬
riatur cooperculo aliquo, ita vt spirare, non ex¬
tingui, sed fumus optimè recipi possit: deinde
cum resina omnino consumpta, vasaque frigida
fuerint, abstergatur fumus in operculo haerens,
& seruetur. Quòd si quis tantum laboris, pro
conficiendo fumo sumere nollet, emat ab ijs, qui
impressorum atramentum conficiunt. De hoc
itaque fumo sumito partem vnam, pulueris nu¬
cleorum accensorum partem vnam, vitrioli, par¬
tem vnam, gallarum frixarum, vt superius di¬
ctum, partem vnam, gummi Arabici partes
quatuor. Redigantur in puluerem, cribrentur,
& misceantur, fiatque puluis in corio seruan¬
dus. Quando autem vti voles, sumito huius pul¬
ueris parum, cui adde aliquantulum aquae, vel
vini, vel aceti, & misce bene, & vtitor. Atque
sic habes atramentum repentinum, quod quis¬
que secum absque effusionis periculo ferre pos¬
sit. Quòd si hic puluis addatur atramento non
bono, perfectissimum reddetur. Idem.
Atramentum paratu facile, neque magno precio,
praeterea non solum ad scribendum,
verum etiam ad libros impri¬
mendos, aptum.
Accipe eius tincturę. qua coria tinguntur quan¬
tum volueris, fellis saepiarum, quantum satis est,
misce, & siat atramentum. Verùm si melius effi¬
cere voles, adiungito praedictum puluerem,
ex illis carbonibus, vitriolo, galla & gummi.
Hoc