1015
722 DE SECRETIS
ostendimus, vbi rationibus philosophicis fi¬
dei tamen nostrae consonis veterum philoso¬
phorum errores palàm fecimus, eosque pate¬
facta veritate confutauimus. At verò quae sint
perfectae virtutes, quibus vinculum nostrae cum
Deo coniunctionis describitur, suo forsan tem¬
pore docebimus, si licuerit Ethices Christia¬
nae formulam in lucem proferre. Caeterùm vt
secretum quod proponimus, intelligatur, sci¬
endum est Deum (vt qui perfectissimè bonus
sit) nihil acceptare quod quantumlibet ma¬
lum existit: Nouimus autem, & fateri quis¬
quis nouit cogitur, non saltem imperfectum es¬
se quod in nobis est bonum, seu voluntatis seu
quis intellectus virtutes examinet, sed etiam
vitijs, & erroribus conspurcatum. Quamob¬
rem si Deo coniungi velimus, praeteritorum,
& futurorum habenda est ratio: Praeteritorum
quidem vt expientur mala quae iam perpetra¬
ra sunt: Futurorum verò vt mens nostra, vo¬
luntasque ab omnibus erroribus, & vitijs ex¬
purgentur optimè. Hoc fieri neutiquam po¬
test: Illud verò fiet hac ratione, si poenas in
aeternum vsque reprobationi defestinatas su¬
stineamus. Haec est vera philosophandi ra¬
tio, quae nos in desperationem deducit, vt vi¬
ribus & iure destituti Diuinam gratiam implo¬
remus. Secreti quidem haec prima pars est, quam
percepisse volunt Aristotelem, cum moriturus
exclamat ENS ENTIVM miserere mei, &
ob hanc deprecationem eum aliqui saluum fore
credunt: Ego verò vt nulli salutem detrahere
possum, ita nullum quoque propterea saluan¬
dum