1015
726 DE SECRETIS
& Dei patris altissimi. Passus hic est, mortuusque
sub Pontio Pilato, cùm tamen esset natura puris¬
simus, operibusque sanctissimus. Quemad¬
modum itaque primorum parentum lapsu, vin¬
culum nostra cum Deo coniunctionis disrup¬
tum est: sic huius intercessoris sanctissimi me¬
rito idem vinculum restitutum est: Sed ea ra¬
tione tamen, vut naturalis hominum propagatio
non ob id interrumpatur, sed vt coepit ad ex¬
tremum vsque hominem processura sit, quò
mors in omnem hominem descendat, vt om¬
nis homo fiat gratiae capax, siquidem gratia
peccatum praesupponit. An verò satis est hunc
mediatorem esse passum, vt omnis homo salue¬
tur, cùm non vni magis quàm alteri passus sit?
Neutiquam certè satis hoc est: Sed vt pecca¬
tum à nostris parentibus in nos transfunditur,
dum in vtero materno concipimur: Sic neces¬
rium est, vt hoc nostri mediatoris meritum no¬
bis adaptemus, quae spiritualis est regeneratio
Theologis. Haec applicatio in hunc modum
fit, cùm nos scilicet nostram confitentes mise¬
riam, certò credimus hunc mediatorem IHE¬
SUM CHRISTVM pro nobis esse mortu¬
um, vt nobis hac ratione peccata nostra remitte¬
rentur, atque adeo Dei patris gratiam nacti, foe¬
licitatem aeternam consequeremur. Hoc itaque
secretum est, quo Deo nobis reconciliato con¬
iungimur, quo securam nacti quietem, synce¬
raque freti conscientia, & spe nunquam dece¬
ptura gaudentes huius vitae terminum, nostri¬
quie redemptoris aduentum expectamus, qui nos
in regni sui palatia deducturus est. Nic. Taurel.
Vt